
Quoniam mihi fraterno excitatus affectu, Iuliani quattuor libros, quos adversus unum meum scripsit, priusquam peterem, ipse misisti; nihil convenientius putavi esse faciendum, quam ut ea, quae respondeo, potissimum tu legens iudices, utrum recte congruenterque responderim. Nam de his quattuor libris nonnulla decerpta scripserat nescio quis ad illustrem et religiosum virum comitem Valerium, adversus eumdem librum meum, quem me ad illum scripsisse cognoverat; quae cum in manus meas eodem sublimi viro curante venissent, illi primo non distuli secundum volumen adiungere, in quo illa omnia, sicut potui, refutavi.
Zakres cen: od 79,00 zł do 82,00 zł